1 Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas,et erit sicut acervus lapidum in ruina.
2 Derelictæ civitates Aroërgregibus erunt,et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim,et regnum a Damasco ;et reliquiæ Syriæsicut gloria filiorum Israël erunt,dicit Dominus exercituum.
4 Et erit in die illa :attenuabitur gloria Jacob,et pinguedo carnis ejus marcescet.
5 Et erit sicut congregans in messe quod restiterit,et brachium ejus spicas leget ;et erit sicut quærens spicasin valle Raphaim.