2 Derelictæ civitates Aroërgregibus erunt,et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim,et regnum a Damasco ;et reliquiæ Syriæsicut gloria filiorum Israël erunt,dicit Dominus exercituum.
4 Et erit in die illa :attenuabitur gloria Jacob,et pinguedo carnis ejus marcescet.
5 Et erit sicut congregans in messe quod restiterit,et brachium ejus spicas leget ;et erit sicut quærens spicasin valle Raphaim.
6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæduarum vel trium olivarum in summitate rami,sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus,dicit Dominus Deus Israël.
7 In die illa inclinabitur homo adfactorem suum,et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient ;
8 et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus ;et quæ operati sunt digiti ejus non respicietlucos et delubra.