14 Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis ;et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo,sicut errat ebrius et vomens.
15 Et non erit Ægypto opusquod faciat caput et caudam,incurvantem et refrenantem.
16 In die illa erit Ægyptus quasi mulieres ;et stupebunt, et timebunta facie commotionis manus Domini exercituum,quam ipse movebit super eam.
17 Et erit terra JudaÆgypto in pavorem ;omnis qui illius fuerit recordatus pavebita facie consilii Domini exercituum,quod ipse cogitavit super eam.
18 In die illa erunt quinque civitatesin terra Ægyptiloquentes lingua Chanaan,et jurantes per Dominum exercituum :Civitas solis vocabitur una.
19 In die illa erit altare Dominiin medio terræ Ægypti,et titulus Domini juxta terminum ejus.
20 Erit in signum et in testimonium Domino exercituumin terra Ægypti ;clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis,et mittet eis salvatoremet propugnatorem qui liberet eos.