1 Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.
2 Et erit in novissimis diebus :præparatus mons domus Dominiin vertice montium,et elevabitur super colles ;et fluent ad eum omnes gentes,
3 et ibunt populi multi, et dicent :Venite, et ascendamus ad montem Domini,et ad domum Dei Jacob ;et docebit nos vias suas,et ambulabimus in semitis ejus,quia de Sion exibit lex,et verbum Domini de Jerusalem.
4 Et judicabit gentes,et arguet populos multos ;et conflabunt gladios suos in vomeres,et lanceas suas in falces.Non levabit gens contra gentem gladium,nec exercebuntur ultra ad prælium.
5 Domus Jacob, venite,et ambulemus in lumine Domini.
6 Projecisti enim populum tuum,domum Jacob,quia repleti sunt ut olim,et augeres habuerunt ut Philisthiim,et pueris alienis adhæserunt.
7 Repleta est terra argento et auro,et non est finis thesaurorum ejus.