10 Ingredere in petram, et abscondere in fossa humoa facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
11 Oculi sublimes hominis humiliati sunt,et incurvabitur altitudo virorum ;exaltabitur autem Dominus solusin die illa.
12 Quia dies Domini exercituumsuper omnem superbum, et excelsum,et super omnem arrogantem,et humiliabitur ;
13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas,et super omnes quercus Basan,
14 et super omnes montes excelsos,et super omnes colles elevatos,
15 et super omnem turrim excelsam,et super omnem murum munitum,
16 et super omnes naves Tharsis,et super omne quod visu pulchrum est,