7 Repleta est terra argento et auro,et non est finis thesaurorum ejus.
8 Et repleta est terra ejus equis,et innumerabiles quadrigæ ejus.Et repleta est terra ejus idolis ;opus manuum suarum adoraverunt,quod fecerunt digiti eorum.
9 Et incurvavit se homo,et humiliatus est vir ;ne ergo dimittas eis.
10 Ingredere in petram, et abscondere in fossa humoa facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
11 Oculi sublimes hominis humiliati sunt,et incurvabitur altitudo virorum ;exaltabitur autem Dominus solusin die illa.
12 Quia dies Domini exercituumsuper omnem superbum, et excelsum,et super omnem arrogantem,et humiliabitur ;
13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas,et super omnes quercus Basan,