1 Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt,de deserto venit,de terra horribili.
2 Visio dura nuntiata est mihi :qui incredulus est infideliter agit ;et qui depopulator est vastat.Ascende, Ælam ; obside, Mede ;omnem gemitum ejus cessare feci.
3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ;angustia possedit mesicut angustia parturientis ;corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
4 Emarcuit cor meum ;tenebræ stupefecerunt me :Babylon dilecta meaposita est mihi in miraculum.
5 Pone mensam, contemplare in speculacomedentes et bibentes :surgite, principes,arripite clypeum.
6 Hæc enim dixit mihi Dominus :Vade, et pone speculatorem,et quodcumque viderit annuntiet.
7 Et vidit currum duorum equitum,ascensorem asini,et ascensorem cameli ;et contemplatus est diligenter multo intuitu.