1 Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendistiet tu omnis in tecta ?
2 Clamoris plena, urbs frequens,civitas exsultans ;interfecti tui, non interfecti gladio,nec mortui in bello.
3 Cuncti principes tui fugerunt simuldureque ligati sunt ;omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ;procul fugerunt.
4 Propterea dixi : Recedite a me :amare flebo ;nolite incumbere ut consolemini mesuper vastitate filiæ populi mei ;
5 dies enim interfectionis,et conculcationis, et fletuum,Domino Deo exercituum,in valle Visionis,scrutans murum,et magnificus super montem.