13 et ecce gaudium et lætitia,occidere vitulos et jugulare arietes,comedere carnes, et bibere vinum :comedamus et bibamus,cras enim moriemur.
14 Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum :Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini,dicit Dominus Deus exercituum.
15 Hæc dicit Dominus Deus exercituum :Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo,ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum :
16 Quid tu hic, aut quasi quis hic ?quia excidisti tibi hic sepulchrum,excidisti in excelso memoriale diligenter,in petra tabernaculum tibi.
17 Ecce Dominus asportari te faciet,sicut asportatur gallus gallinaceus ;et quasi amictum, sic sublevabit te.
18 Coronas coronabit te tribulatione ;quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ;ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ,ignominia domus domini tui.
19 Et expellam te de statione tua,et de ministerio tuo deponam te.