5 dies enim interfectionis,et conculcationis, et fletuum,Domino Deo exercituum,in valle Visionis,scrutans murum,et magnificus super montem.
6 Et Ælam sumpsit pharetram,currum hominis equitis,et parietem nudavit clypeus.
7 Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum,et equites ponent sedes suas in porta.
8 Et revelabitur operimentum Judæ,et videbis in die illaarmamentarium domus saltus.
9 Et scissuras civitatis David videbitis,quia multiplicatæ sunt ;et congregastis aquas piscinæ inferioris,
10 et domos Jerusalem numerastis,et destruxistis domos ad muniendum murum.
11 Et lacum fecistis inter duos murosad aquam piscinæ veteris ;et non suspexistis ad eum qui fecerat eam,et operatorem ejus de longe non vidistis.