7 Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum,et equites ponent sedes suas in porta.
8 Et revelabitur operimentum Judæ,et videbis in die illaarmamentarium domus saltus.
9 Et scissuras civitatis David videbitis,quia multiplicatæ sunt ;et congregastis aquas piscinæ inferioris,
10 et domos Jerusalem numerastis,et destruxistis domos ad muniendum murum.
11 Et lacum fecistis inter duos murosad aquam piscinæ veteris ;et non suspexistis ad eum qui fecerat eam,et operatorem ejus de longe non vidistis.
12 Et vocabit Dominus Deus exercituumin die illaad fletum, et ad planctum,ad calvitium, et ad cingulum sacci ;
13 et ecce gaudium et lætitia,occidere vitulos et jugulare arietes,comedere carnes, et bibere vinum :comedamus et bibamus,cras enim moriemur.