9 Dominus exercituum cogitavit hoc,ut detraheret superbiam omnis gloriæ,et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ.
10 Transi terram tuam quasi flumen, filia maris !non est cingulum ultra tibi.
11 Manum suam extendit super mare ;conturbavit regna.Dominus mandavit adversus Chanaan,ut contereret fortes ejus ;
12 et dixit : Non adjicies ultra ut glorieris,calumniam sustinens virgo filia Sidonis :in Cethim consurgens transfreta :ibi quoque non erit requies tibi.
13 Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit :Assur fundavit eam ;in captivitatem traduxerunt robustos ejus,suffoderunt domos ejus,posuerunt eam in ruinam.
14 Ululate, naves maris,quia devastata est fortitudo vestra.
15 Et erit in die illa : in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius ; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis :