1 Ecce Dominus dissipabit terram :et nudabit eam, et affliget faciem ejus,et disperget habitatores ejus.
2 Et erit sicut populus, sic sacerdos ;et sicut servus, sic dominus ejus ;sicut ancilla, sic domina ejus ;sicut emens, sic ille qui vendit ;sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit ;sicut qui repetit, sic qui debet.
3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ;Dominus enim locutus est verbum hoc.
4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ;defluxit orbis,infirmata est altitudo populi terræ.
5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis,quia transgressi sunt leges,mutaverunt jus,dissipaverunt fœdus sempiternum.
6 Propter hoc maledictio vorabit terram,et peccabunt habitatores ejus ;ideoque insanient cultores ejus,et relinquentur homines pauci.