13 Quia hæc erunt in medio terræin medio populorum,quomodo si paucæ olivæ quæ remanseruntexcutiantur ex olea et racemi,cum fuerit finita vindemia.
14 Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt :cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ;in insulis marisnomen Domini Dei Israël.
16 A finibus terræ laudes audivimus,gloriam Justi.Et dixi : Secretum meum mihi,secretum meum mihi.Væ mihi !prævaricantes prævaricati sunt,et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
17 Formido, et fovea, et laqueussuper te, qui habitator es terræ.
18 Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ;et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ;quia cataractæ de excelsis apertæ suntet concutientur fundamenta terræ.
19 Confractione confringetur terra,contritione conteretur terra,commotione commovebitur terra ;