16 A finibus terræ laudes audivimus,gloriam Justi.Et dixi : Secretum meum mihi,secretum meum mihi.Væ mihi !prævaricantes prævaricati sunt,et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
17 Formido, et fovea, et laqueussuper te, qui habitator es terræ.
18 Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ;et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ;quia cataractæ de excelsis apertæ suntet concutientur fundamenta terræ.
19 Confractione confringetur terra,contritione conteretur terra,commotione commovebitur terra ;
20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius,et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ;et gravabit eam iniquitas sua,et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
21 Et erit : in die illa visitabit Dominussuper militiam cæli in excelso,et super reges terræ qui sunt super terram ;
22 et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum,et claudentur ibi in carcere,et post multos dies visitabuntur.