5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis,quia transgressi sunt leges,mutaverunt jus,dissipaverunt fœdus sempiternum.
6 Propter hoc maledictio vorabit terram,et peccabunt habitatores ejus ;ideoque insanient cultores ejus,et relinquentur homines pauci.
7 Luxit vindemia, infirmata est vitis,ingemuerunt omnes qui lætabantur corde ;
8 cessavit gaudium tympanorum,quievit sonitus lætantium,conticuit dulcedo citharæ.
9 Cum cantico non bibent vinum ;amara erit potio bibentibus illam.
10 Attrita est civitas vanitatis,clausa est omnis domus, nullo introëunte.
11 Clamor erit super vino in plateis,deserta est omnia lætitia,translatum est gaudium terræ.