3 Pedibus conculcabiturcorona superbiæ ebriorum Ephraim.
4 Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus,qui est super verticem vallis pinguium,quasi temporaneum ante maturitatem autumni,quod, cum aspexerit videns,statim ut manu tenuerit, devorabit illud.
5 In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ,et sertum exsultationis residuo populi sui ;
6 et spiritus judicii sedenti super judicium,et fortitudo revertentibus de bello ad portam.
7 Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ;sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ;absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate,nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.
8 Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque,ita ut non esset ultra locus.
9 Quem docebit scientiam ?et quem intelligere faciet auditum ?Ablactatos a lacte,avulsos ab uberibus.