8 Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque,ita ut non esset ultra locus.
9 Quem docebit scientiam ?et quem intelligere faciet auditum ?Ablactatos a lacte,avulsos ab uberibus.
10 Quia manda, remanda ; manda, remanda ;exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;modicum ibi, modicum ibi.
11 In loquela enim labii,et lingua alteraloquetur ad populum istum.
12 Cui dixit : Hæc est requies mea,reficite lassum ;et hoc est meum refrigerium :et noluerunt audire.
13 Et erit eis verbum Domini :Manda, remanda ; manda, remanda ;exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;modicum ibi, modicum ibi ;ut vadant, et cadant retrorsum,et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
14 Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores,qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.