13 Et dixit Dominus : Eo quod appropinquat populus iste ore suo,et labiis suis glorificat me,cor autem ejus longe est a me,et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciampopulo huic miraculo grandi et stupendo ;peribit enim sapientia a sapientibus ejus,et intellectus prudentium ejus abscondetur.
15 Væ qui profundi estis corde,ut a Domino abscondatis consilium ;quorum sunt in tenebris opera,et dicunt : Quis videt nos ?et quis novit nos ?
16 Perversa est hæc vestra cogitatio ;quasi si lutum contra figulum cogitet,et dicat opus factori suo : Non fecisti me ;et figmentum dicat fictori suo : Non intelligis.
17 Nonne adhuc in modico et in breviconvertetur Libanus in carmel,et carmel in saltum reputabitur ?
18 Et audient in die illa surdi verba libri,et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.
19 Et addent mites in Domino lætitiam,et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt ;