5 Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te,et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt ;
6 eritque repente confestim.A Domino exercituum visitabiturin tonitruo, et commotione terræ, et voce magnaturbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis.
7 Et erit sicut somnium visionis nocturnæmultitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel,et omnes qui militaverunt, et obsederunt,et prævaluerunt adversus eam.
8 Et sicut somniat esuriens, et comedit,cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus ;et sicut somniat sitiens et bibit,et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit,et anima ejus vacua est :sic erit multitudo omnium gentiumquæ dimicaverunt contra montem Sion.
9 Obstupescite et admiramini ;fluctuate et vacillate ;inebriamini, et non a vino ;movemini, et non ab ebrietate.
10 Quoniam miscuit vobis Dominusspiritum soporis ; claudet oculos vestros :prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.
11 Et erit vobis visio omniumsicut verba libri signati,quem cum dederint scienti litteras,dicent : Lege istum :et respondebit : Non possum, signatus est enim.