8 Et sicut somniat esuriens, et comedit,cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus ;et sicut somniat sitiens et bibit,et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit,et anima ejus vacua est :sic erit multitudo omnium gentiumquæ dimicaverunt contra montem Sion.
9 Obstupescite et admiramini ;fluctuate et vacillate ;inebriamini, et non a vino ;movemini, et non ab ebrietate.
10 Quoniam miscuit vobis Dominusspiritum soporis ; claudet oculos vestros :prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.
11 Et erit vobis visio omniumsicut verba libri signati,quem cum dederint scienti litteras,dicent : Lege istum :et respondebit : Non possum, signatus est enim.
12 Et dabitur liber nescienti litteras,diceturque ei : Lege ;et respondebit : Nescio litteras.
13 Et dixit Dominus : Eo quod appropinquat populus iste ore suo,et labiis suis glorificat me,cor autem ejus longe est a me,et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciampopulo huic miraculo grandi et stupendo ;peribit enim sapientia a sapientibus ejus,et intellectus prudentium ejus abscondetur.