13 Stat ad judicandum Dominus,et stat ad judicandos populos.
14 Dominus ad judicium venietcum senibus populi sui, et principibus ejus ;vos enim depasti estis vineam,et rapina pauperis in domo vestra.
15 Quare atteritis populum meum,et facies pauperum commolitis ?dicit Dominus Deus exercituum.
16 Et dixit Dominus :Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion,et ambulaverunt extento collo,et nutibus oculorum ibant,et plaudebant, ambulabant pedibus suis,et composito gradu incedebant ;
17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion,et Dominus crinem earum nudabit.
18 In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
19 et lunulas, et torques,et monilia, et armillas, et mitras,