4 Et dabo pueros principes eorum,et effeminati dominabuntur eis ;
5 et irruet populus, vir ad virum,et unusquisque ad proximum suum ;tumultuabitur puer contra senem,et ignobilis contra nobilem.
6 Apprehendet enim vir fratrem suum,domesticum patris sui :Vestimentum tibi est, princeps esto noster,ruina autem hæc sub manu tua.
7 Respondebit in die illa, dicens :Non sum medicus,et in domo mea non est panis neque vestimentum :nolite constituere me principem populi.
8 Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit,quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,ut provocarent oculos majestatis ejus.
9 Agnitio vultus eorum respondit eis ;et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt.Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala !
10 Dicite justo quoniam bene,quoniam fructum adinventionum suarum comedet.