10 qui dicunt videntibus : Nolite videre,et aspicientibus : Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt ;loquimini nobis placentia :videte nobis errores.
11 Auferte a me viam ;declinate a me semitam ;cesset a facie nostraSanctus Israël.
12 Propterea hæc dicit Sanctus Israël : Pro eo quod reprobastis verbum hoc,et sperastis in calumnia et in tumultu,et innixi estis super eo ;
13 propterea erit vobis iniquitas hæcsicut interruptio cadens,et requisita in muro excelso,quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
14 Et comminuetur sicut conteritur lagena figulicontritione pervalida,et non invenietur de fragmentis ejus testain qua portetur igniculus de incendio,aut hauriatur parum aquæ de fovea.
15 Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël :Si revertamini et quiescatis, salvi eritis ;in silentio et in spe erit fortitudo vestra.Et noluistis,
16 et dixistis : Nequaquam,sed ad equos fugiemus :ideo fugietis ;et : Super veloces ascendemus :ideo velociores erunt qui persequentur vos.