16 et dixistis : Nequaquam,sed ad equos fugiemus :ideo fugietis ;et : Super veloces ascendemus :ideo velociores erunt qui persequentur vos.
17 Mille homines a facie terroris unius ;et a facie terroris quinque fugietis,donec relinquaminiquasi malus navis in vertice montis,et quasi signum super collem.
18 Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ;et ideo exaltabitur parcens vobis,quia Deus judicii Dominus :beati omnes qui exspectant eum !
19 Populus enim Sion habitabit in Jerusalem :plorans nequaquam plorabis :miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui :statim ut audierit, respondebit tibi.
20 Et dabit vobis Dominuspanem arctum, et aquam brevem ;et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum ;et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.
21 Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis :Hæc est via ; ambulate in ea,et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
22 Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui,et vestimentum conflatilis auri tui,et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ.Egredere, dices ei.