22 Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui,et vestimentum conflatilis auri tui,et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ.Egredere, dices ei.
23 Et dabitur pluvia semini tuo,ubicumque seminaveris in terra,et panis frugum terræerit uberrimus et pinguis ;pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,
24 et tauri tui, et pulli asinorum,qui operantur terram,commistum migma comedentsicut in area ventilatum est.
25 Et erunt super omnem montem excelsum,et super omnem collem elevatum,rivi currentium aquarum,in die interfectionis multorum,cum ceciderint turres :
26 et erit lux lunæ sicut lux solis,et lux solis erit septemplicitersicut lux septem dierum,in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui,et percussuram plagæ ejus sanaverit.
27 Ecce nomen Domini venit de longinquo,ardens furor ejus, et gravis ad portandum ;labia ejus repleta sunt indignatione,et lingua ejus quasi ignis devorans.
28 Spiritus ejus velut torrensinundans usque ad medium colli,ad perdendas gentes in nihilum,et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.