28 Spiritus ejus velut torrensinundans usque ad medium colli,ad perdendas gentes in nihilum,et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.
29 Canticum erit vobissicut nox sanctificatæ solemnitatis,et lætitia cordissicut qui pergit cum tibia,ut intret in montem Dominiad Fortem Israël.
30 Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ,et terrorem brachii sui ostendetin comminatione furoris, et flamma ignis devorantis :allidet in turbine, et in lapide grandinis.
31 A voce enim Domini pavebit Assurvirga percussus.
32 Et erit transitus virgæ fundatus,quam requiescere faciet Dominus super eumin tympanis et citharis ;et in bellis præcipuis expugnabit eos.
33 Præparata est enim ab heri Topheth,a rege præparata,profunda, et dilatata.Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa ;flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.