5 Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit :non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem,sed in confusionem et in opprobrium.
6 Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiæleæna, et leo ex eis,vipera et regulus volans ;portantes super humeros jumentorum divitias suas,et super gibbum camelorum thesauros suos,ad populum qui eis prodesse non poterit.
7 Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur.Ideo clamavi super hoc : Superbia tantum est, quiesce.
8 Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum,et in libro diligenter exara illud,et erit in die novissimoin testimonium usque in æternum.
9 Populus enim ad iracundiam provocans est :et filii mendaces,filii nolentesaudire legem Dei ;
10 qui dicunt videntibus : Nolite videre,et aspicientibus : Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt ;loquimini nobis placentia :videte nobis errores.
11 Auferte a me viam ;declinate a me semitam ;cesset a facie nostraSanctus Israël.