8 Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum,et in libro diligenter exara illud,et erit in die novissimoin testimonium usque in æternum.
9 Populus enim ad iracundiam provocans est :et filii mendaces,filii nolentesaudire legem Dei ;
10 qui dicunt videntibus : Nolite videre,et aspicientibus : Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt ;loquimini nobis placentia :videte nobis errores.
11 Auferte a me viam ;declinate a me semitam ;cesset a facie nostraSanctus Israël.
12 Propterea hæc dicit Sanctus Israël : Pro eo quod reprobastis verbum hoc,et sperastis in calumnia et in tumultu,et innixi estis super eo ;
13 propterea erit vobis iniquitas hæcsicut interruptio cadens,et requisita in muro excelso,quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
14 Et comminuetur sicut conteritur lagena figulicontritione pervalida,et non invenietur de fragmentis ejus testain qua portetur igniculus de incendio,aut hauriatur parum aquæ de fovea.