4 Et cor stultorum intelliget scientiam,et lingua balborum velociter loquetur et plane.
5 Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps,neque fraudulentus appellabitur major ;
6 stultus enim fatua loquetur,et cor ejus faciet iniquitatem,ut perficiat simulationem,et loquatur ad Dominum fraudulenter,et vacuam faciat animam esurientis,et potum sitienti auferat.
7 Fraudulenti vasa pessima sunt ;ipse enim cogitationes concinnavitad perdendos mites in sermone mendacii,cum loqueretur pauper judicium.
8 Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit,et ipse super duces stabit.
9 Mulieres opulentæ, surgite,et audite vocem meam ;filiæ confidentes,percipite auribus eloquium meum.
10 Post dies enim et annum,vos conturbabimini confidentes ;consummata est enim vindemia,collectio ultra non veniet.