6 stultus enim fatua loquetur,et cor ejus faciet iniquitatem,ut perficiat simulationem,et loquatur ad Dominum fraudulenter,et vacuam faciat animam esurientis,et potum sitienti auferat.
7 Fraudulenti vasa pessima sunt ;ipse enim cogitationes concinnavitad perdendos mites in sermone mendacii,cum loqueretur pauper judicium.
8 Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit,et ipse super duces stabit.
9 Mulieres opulentæ, surgite,et audite vocem meam ;filiæ confidentes,percipite auribus eloquium meum.
10 Post dies enim et annum,vos conturbabimini confidentes ;consummata est enim vindemia,collectio ultra non veniet.
11 Obstupescite, opulentæ ;conturbamini, confidentes :exuite vos et confundimini ;accingite lumbos vestros.
12 Super ubera plangite,super regione desiderabili,super vinea fertili.