1 Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis ?et qui spernis, nonne et ipse sperneris ?Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis ;cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
2 Domine, miserere nostri,te enim exspectavimus ;esto brachium nostrum in mane,et salus nostra in tempore tribulationis.
3 A voce angeli fugerunt populi,et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes.
4 Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus,velut cum fossæ plenæ fuerint de eo.
5 Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso ;implevit Sion judicio et justitia.