17 Regem in decore suo videbunt oculi ejus,cernent terram de longe.
18 Cor tuum meditabitur timorem :ubi est litteratus ? ubi legis verba ponderans ?ubi doctor parvulorum ?
19 Populum impudentem non videbis,populum alti sermonis, ita ut non possis intelligeredisertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.
20 Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ :oculi tui videbunt Jerusalem,habitationem opulentam,tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ;nec auferentur clavi ejus in sempiternum,et omnes funiculi ejus non rumpentur :
21 quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster :locus fluviorum rivi latissimi et patentes :non transibit per eum navis remigum,neque trieris magna transgredietur eum.
22 Dominus enim judex noster,Dominus legifer noster,Dominus rex noster,ipse salvabit nos.
23 Laxati sunt funiculi tui,et non prævalebunt ;sic erit malus tuusut dilatare signum non queas.Tunc dividentur spolia prædarum multarum ;claudi diripient rapinam.