20 Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ :oculi tui videbunt Jerusalem,habitationem opulentam,tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ;nec auferentur clavi ejus in sempiternum,et omnes funiculi ejus non rumpentur :
21 quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster :locus fluviorum rivi latissimi et patentes :non transibit per eum navis remigum,neque trieris magna transgredietur eum.
22 Dominus enim judex noster,Dominus legifer noster,Dominus rex noster,ipse salvabit nos.
23 Laxati sunt funiculi tui,et non prævalebunt ;sic erit malus tuusut dilatare signum non queas.Tunc dividentur spolia prædarum multarum ;claudi diripient rapinam.
24 Nec dicet vicinus : Elangui ;populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.