1 Accedite, gentes, et audite ;et populi, attendite :audiat terra, et plenitudo ejus ;orbis, et omne germen ejus.
2 Quia indignatio Domini super omnes gentes,et furor super universam militiam eorum :interfecit eos, et dedit eos in occisionem.
3 Interfecti eorum projicientur,et de cadaveribus eorum ascendet fœtor ;tabescent montes a sanguine eorum.
4 Et tabescet omnis militia cælorum,et complicabuntur sicut liber cæli :et omnis militia eorum defluet,sicut defluit folium de vinea et de ficu.
5 Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ;ecce super Idumæam descendet,et super populum interfectionis meæ, ad judicium.
6 Gladius Domini repletus est sanguine,incrassatus est adipe,de sanguine agnorum et hircorum,de sanguine medullatorum arietum :victima enim Domini in Bosra,et interfectio magna in terra Edom.