10 Nocte et die non extinguetur,in sempiternum ascendet fumus ejus,a generatione in generationem desolabitur,in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.
11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius ;ibis et corvus habitabunt in ea :et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum,et perpendiculum in desolationem.
12 Nobiles ejus non erunt ibi ; regem potius invocabunt,et omnes principes ejus erunt in nihilum.
13 Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ,et paliurus in munitionibus ejus ;et erit cubile draconum,et pascua struthionum.
14 Et occurrent dæmonia onocentauris,et pilosus clamabit alter ad alterum ;ibi cubavit lamia,et invenit sibi requiem.
15 Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos,et circumfodit, et fovit in umbra ejus ;illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
16 Requirite diligenter in libro Domini, et legite :Unum ex eis non defuit,alter alterum non quæsivit ;quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit,et spiritus ejus ipse congregavit ea.