4 Et tabescet omnis militia cælorum,et complicabuntur sicut liber cæli :et omnis militia eorum defluet,sicut defluit folium de vinea et de ficu.
5 Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ;ecce super Idumæam descendet,et super populum interfectionis meæ, ad judicium.
6 Gladius Domini repletus est sanguine,incrassatus est adipe,de sanguine agnorum et hircorum,de sanguine medullatorum arietum :victima enim Domini in Bosra,et interfectio magna in terra Edom.
7 Et descendent unicornes cum eis,et tauri cum potentibus ;inebriabitur terra eorum sanguine,et humus eorum adipe pinguium.
8 Quia dies ultionis Domini,annus retributionum judicii Sion.
9 Et convertentur torrentes ejus in picem,et humus ejus in sulphur ;et erit terra ejus in picem ardentem.
10 Nocte et die non extinguetur,in sempiternum ascendet fumus ejus,a generatione in generationem desolabitur,in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.