1 Lætabitur deserta et invia,et exsultabit solitudo,et florebit quasi lilium.
2 Germinans germinabit, et exsultabitlætabunda et laudans :gloria Libani data est ei,decor Carmeli et Saron ;ipsi videbunt gloriam Domini,et decorem Dei nostri.
3 Confortate manus dissolutas,et genua debilia roborate.
4 Dicite pusillanimis :Confortamini, et nolite timere :ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ;Deus ipse veniet, et salvabit vos.
5 Tunc aperientur oculi cæcorum,et aures surdorum patebunt ;
6 tunc saliet sicut cervus claudus,et aperta erit lingua mutorum :quia scissæ sunt in deserto aquæ,et torrentes in solitudine ;
7 et quæ erat arida, erit in stagnum,et sitiens in fontes aquarum.In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant,orietur viror calami et junci.