25 Ego fodi, et bibi aquam,et exsiccavi vestigio pedis meiomnes rivos aggerum.
26 Numquid non audisti quæ olim fecerim ei ?Ex diebus antiquis ego plasmavi illud ;et nunc adduxi,et factum est in eradicationem collium compugnantium,et civitatum munitarum.
27 Habitatores earum breviata manucontremuerunt, et confusi sunt.Facti sunt sicut fœnum agri,et gramen pascuæ,et herba tectorum,quæ exaruit antequam maturesceret.
28 Habitationem tuam, et egressum tuum,et introitum tuum cognovi,et insaniam tuam contra me.
29 Cum fureres adversum me,superbia tua ascendit in aures meas.Ponam ergo circulum in naribus tuis,et frenum in labiis tuis,et reducam te in viamper quem venisti.
30 Tibi autem hoc erit signum : comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere ; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum.
31 Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum :