31 Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum :
32 quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion : zelus Domini exercituum faciet istud.
33 Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum : Non intrabit civitatem hanc,et non jaciet ibi sagittam,et non occupabit eam clypeus,et non mittet in circuitu ejus aggerem.
34 In via qua venit, per eam revertetur,et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
35 Et protegam civitatem istam, ut salvem eampropter me, et propter David, servum meum.
36 Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.
37 Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive.