18 Quia non infernus confitebitur tibi,neque mors laudabit te :non exspectabunt qui descendunt in lacumveritatem tuam.
19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi,sicut et ego hodie ;pater filiis notam facietveritatem tuam.
20 Domine, salvum me fac !et psalmos nostros cantabimuscunctis diebus vitæ nostræin domo Domini.
21 Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
22 Et dixit Ezechias : Quod erit signum quia ascendam in domum Domini ?