5 Vade, et dic Ezechiæ : Hæc dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas ; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos,
6 et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.
7 Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est :
8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.
9 Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua.
10 Ego dixi in dimidio dierum meorum :Vadam ad portas inferi ;quæsivi residuum annorum meorum.
11 Dixi : Non videbo Dominum Deumin terra viventium ;non aspiciam hominem ultra,et habitatorem quietis.