9 Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua.
10 Ego dixi in dimidio dierum meorum :Vadam ad portas inferi ;quæsivi residuum annorum meorum.
11 Dixi : Non videbo Dominum Deumin terra viventium ;non aspiciam hominem ultra,et habitatorem quietis.
12 Generatio mea ablata est, et convoluta est a me,quasi tabernaculum pastorum.Præcisa est velut a texente vita mea ;dum adhuc ordirer, succidit me :de mane usque ad vesperam finies me.
13 Sperabam usque ad mane ;quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea :de mane usque ad vesperam finies me.
14 Sicut pullus hirundinis, sic clamabo ;meditabor ut columba.Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum.Domine, vim patior : responde pro me.
15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi,cum ipse fecerit ?Recogitabo tibi omnes annos meosin amaritudine animæ meæ.