17 Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo,et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.
18 Cui ergo similem fecisti Deum ?aut quam imaginem ponetis ei ?
19 Numquid sculptile conflavit faber ?aut aurifex auro figuravit illud,et laminis argenteis argentarius ?
20 Forte lignum et imputribile elegit ;artifex sapiens quæritquomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
21 Numquid non scitis ? numquid non audistis ?numquid non annuntiatum est vobis ab initio ?numquid non intellexistis fundamenta terræ ?
22 Qui sedet super gyrum terræ,et habitatores ejus sunt quasi locustæ ;qui extendit velut nihilum cælos,et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;
23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint,judices terræ velut inane fecit.