22 Qui sedet super gyrum terræ,et habitatores ejus sunt quasi locustæ ;qui extendit velut nihilum cælos,et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;
23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint,judices terræ velut inane fecit.
24 Et quidem neque plantatus, neque satus,neque radicatus in terra truncus eorum ;repente flavit in eos, et aruerunt,et turbo quasi stipulam auferet eos.
25 Et cui assimilastis me, et adæquastis ?dicit Sanctus.
26 Levate in excelsum oculos vestros, et videtequis creavit hæc :qui educit in numero militiam eorum,et omnes ex nomine vocat ;præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus,neque unum reliquum fuit.
27 Quare dicis, Jacob,et loqueris, Israël :Abscondita est via mea a Domino,et a Deo meo judicium meum transivit ?
28 Numquid nescis, aut non audisti ?Deus sempiternus Dominus,qui creavit terminos terræ :non deficiet, neque laborabit,nec est investigatio sapientiæ ejus.