27 Quare dicis, Jacob,et loqueris, Israël :Abscondita est via mea a Domino,et a Deo meo judicium meum transivit ?
28 Numquid nescis, aut non audisti ?Deus sempiternus Dominus,qui creavit terminos terræ :non deficiet, neque laborabit,nec est investigatio sapientiæ ejus.
29 Qui dat lasso virtutem,et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
30 Deficient pueri, et laborabunt,et juvenes in infirmitate cadent ;
31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem,assument pennas sicut aquilæ :current et non laborabunt,ambulabunt et non deficient.