9 Super montem excelsum ascende,tu qui evangelizas Sion ;exalta in fortitudine vocem tuam,qui evangelizas Jerusalem :exalta, noli timere.Dic civitatibus Juda :Ecce Deus vester :
10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet,et brachium ejus dominabitur :ecce merces ejus cum eo,et opus illius coram illo.
11 Sicut pastor gregem suum pascet,in brachio suo congregabit agnos,et in sinu suo levabit ;fœtas ipse portabit.
12 Quis mensus est pugillo aquas,et cælos palmo ponderavit ?quis appendit tribus digitis molem terræ,et liberavit in pondere montes,et colles in statera ?
13 Quis adjuvit spiritum Domini ?aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi ?
14 cum quo iniit consilium, et instruxit eum,et docuit eum semitam justitiæ,et erudivit eum scientiam,et viam prudentiæ ostendit illi ?
15 Ecce gentes quasi stilla situlæ,et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ;ecce insulæ quasi pulvis exiguus.