17 Egeni et pauperesquærunt aquas, et non sunt ;lingua eorum siti aruit.Ego Dominus exaudiam eos,Deus Israël, non derelinquam eos.
18 Aperiam in supinis collibus flumina,et in medio camporum fontes :ponam desertum in stagna aquarum,et terram inviam in rivos aquarum.
19 Dabo in solitudinem cedrum,et spinam, et myrtum, et lignum olivæ ;ponam in deserto abietem,ulmum, et buxum simul :
20 ut videant, et sciant,et recogitent, et intelligant pariter,quia manus Domini fecit hoc,et Sanctus Israël creavit illud.
21 Prope facite judicium vestrum,dicit Dominus ;Afferte, si quid forte habetis,dicit rex Jacob.
22 Accedant, et nuntient nobisquæcumque ventura sunt ;priora quæ fuerunt, nuntiate,et ponemus cor nostrum,et sciemus novissima eorum ;et quæ ventura sunt, indicate nobis.
23 Annuntiate quæ ventura sunt in futurum,et sciemus quia dii estis vos ;bene quoque aut male, si potestis, facite,et loquamur et videamus simul.