23 Annuntiate quæ ventura sunt in futurum,et sciemus quia dii estis vos ;bene quoque aut male, si potestis, facite,et loquamur et videamus simul.
24 Ecce vos estis ex nihilo,et opus vestrum ex eo quod non est :abominatio est qui elegit vos.
25 Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis :vocabit nomen meum,et adducet magistratus quasi lutum,et velut plastes conculcans humum.
26 Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus,et a principio ut dicamus : Justus es ?Non est neque annuntians, neque prædicens,neque audiens sermones vestros.
27 Primus ad Sion dicet : Ecce adsunt,et Jerusalem evangelistam dabo.
28 Et vidi,et non erat neque ex istis quisquamqui iniret consilium,et interrogatus responderet verbum.
29 Ecce omnes injusti,et vana opera eorum ;ventus et inane simulacra eorum.