18 Nescierunt, neque intellexerunt ;obliti enim sunt ne videant oculi eorum,et ne intelligant corde suo.
19 Non recogitant in mente sua,neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant :Medietatem ejus combussi igni,et coxi super carbones ejus panes ;coxi carnes et comedi,et de reliquo ejus idolum faciam ?ante truncum ligni procidam ?
20 Pars ejus cinis est ;cor insipiens adoravit illud,et non liberabit animam suam :neque dicet : Forte mendacium est in dextera mea.
21 Memento horum Jacob,et Israël, quoniam servus meus es tu.Formavi te ; servus meus es tu,Israël, ne obliviscaris mei.
22 Delevi ut nubem iniquitates tuas,et quasi nebulam peccata tua :revertere ad me, quoniam redemi te.
23 Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus ;jubilate, extrema terræ ;resonate, montes, laudationem,saltus et omne lignum ejus,quoniam redemit Dominus Jacob,et Israël gloriabitur.
24 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus,et formator tuus ex utero :Ego sum Dominus, faciens omnia,extendens cælos solus,stabiliens terram, et nullus mecum ;